Gloria Domini
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Et valde mane, prima sabbatorum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome portaverunt aromata, * ut venientes ugerent eum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Et ecce terrae motus factus est magnus. * Angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Et prae timore autem eius custodes facti sunt velut mortui. * Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Scio enim Iesum qui crucifixus est quaeritis. * Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Et cito euntes dicite discipulis eius, Surrexit a mortuis! * Et exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio, cucurrerunt nuntiare discipulis eius. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Et ecce Iesus occurrit illis dicens Avete. * Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Tunc ait Jesus: Nolite timere. Ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, * et ibi me videbunt. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Prope te est verbum, in ore tuo et in corde tuo. * Hoc est verbum fidei quod praedicamus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Quia, si confitears in ore tuo, Dominum Iesum! , et in cordeo tuo credideris quod Deum illum excitavit ex mortuis, * salvus eris. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Corde enim creditur ad iustitiam, * ore autem confessio fit in salutem. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Apertum est templum Dei in caelo,
et signum magnum apparuit in caelo: *
Mulier amicta sole.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et super caput eius corona stellarum duodecim. *
Rs. Mulier amicta sole.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
et signum magnum apparuit in caelo: *
Rs. Mulier amicta sole.
Secundo,
Ascensus venturus
Vs. 2 Et accedens Iesus locutus est eis dicens: * Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Et dixit eis, Euntes in mundum universum, * praedicate evangelium omni creaturae. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Docete omnes gentes servare omnia quaecumque mandavi vobis, * baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; * qui vero non crediderit, condemnabitur. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, * usque consummationem saeculi. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, * assumptus est in caelum, et sedit a dextris Dei. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Illis autem profecti praedicaverunt ubique, * Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signs. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt. * Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum, et communicatione in fractione panis, et orationibus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Fiebat autem omni animae timor; multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant. * Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in idipsum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Apertum est templum Dei in caelo,
et signum magnum apparuit in caelo: *
Mulier amicta sole.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et super caput eius corona stellarum duodecim. *
Rs. Mulier amicta sole.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
et signum magnum apparuit in caelo: *
Rs. Mulier amicta sole.
Tertio, Promissum Patris mittens
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 2 Nobis autem revelavit Deus per Spiritum; * Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. * Ipse Spiritus testimonium reddit cum spritu nosro, quod sumus filii Dei.
Vs. 4 Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est eius. * Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum propter peccatum, Spiritus vero vita proper iustitiam. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Qui secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt; * qui vero secundum Spiritum, quae sunt Spiritus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram: * ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus, * quia secundum Deum postulat pro sanctis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Fructus Spiritus est caritas, gaudium, et pax; * longanimitas, benignitas, et bonitas; fides, mansuetudo, et contentia. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Apertum est templum Dei in caelo,
et signum magnum apparuit in caelo: *
Mulier amicta sole.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et super caput eius corona stellarum duodecim. *
Rs. Mulier amicta sole.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
et signum magnum apparuit in caelo: *
Rs. Mulier amicta sole.
Quarto, Ad dexteram assumpta
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 2 Nostra autem conversatio in caelis est, unde salvatorem expectamus Dominum Ieusm Christum, * qui tranfigurabit corpus humilitatis nostrae, ut illud conforme faciat corpori gloriae suae. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius, * in laudem gloriae gratiae in qua gratificavit nos. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Ave, gratia plena, Dominus tecum. * Ne timeas, Maria, quia invenisti gratiam apud Deum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Haec dicit Dominus, qui creavit te et formavit te: * Noli timere, quia redemi te, and vocavi te nomine tuo. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Adiuvit eam Deus mane diluculo: * sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Magnificat anima mea Dominium, quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius. * Magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius in idipsum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Introduxit me rex in cellaria sua. * Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Trahe nos et post te curremus in odorem unguentorum tuorum, o pulcherrima inter mulieres; * exultabimus et laetabimur in te. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Apertum est templum Dei in caelo,
et signum magnum apparuit in caelo: *
Mulier amicta sole.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et super caput eius corona stellarum duodecim. *
Rs. Mulier amicta sole.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
et signum magnum apparuit in caelo: *
Rs. Mulier amicta sole.
Quinto, A dextris glorificata
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 2 Et signum magum apparuit in caelo: Mulier amicta sole, * et luna sub pedibus eius, et super caput eius corona stellarum duodecim. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, * terribilis ut castrorum acies ordinata? Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Et peperit filium, masculum, qui recturus est omnes gentes in virga ferrea; * et raptus est filius eius ad Deum, et ad thronum eius. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso, prae omnibus mulieribus super terram, * et benedictus Dominus Deus noster, qui direxit te in vulnus capitis principis inimicorum nostrorum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo. * Dilatatum est os meum super inimicos meos, quia laetata sum in salutari tuo. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Apertum est templum Dei in caelo,
et signum magnum apparuit in caelo: *
Mulier amicta sole.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et super caput eius corona stellarum duodecim. *
Rs. Mulier amicta sole.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
et signum magnum apparuit in caelo: *
Rs. Mulier amicta sole.
Preces post recitationem decadum
Memorare, O piissima Virgo
Maria,
non esse auditum a saeculo,
quemquam ad tua currentem
praesidia,
tua implorantem auxilia, tua
petentem suffragia,
esse derelictum. Ego tali animatus confidentia,
ad te, Virgo Virginum, Mater
mea, curro;
ad te venio, coram te gemens
peccator assisto.
Noli, Mater Verbi, verba mea
despicere;
sed audi propitia et exaudi,
O piissima Virgo et Mater.
Amen.
Oratio conclusiva temporalis dicitur ab pari qui
praeest inter pares:
Domine sancte Pater,
Per eundem Christum Dominum
nostrum,
Rs. Amen
Vs. Gloria Patri, et Filio,* et Spiritui Sancto
Rs. Sicut erat in
principio, et nunc et semper, *
et in sacula saeculorum, Amen.
Vs. Dominus nos
benedicat, et ab omni malo defendat, *
et ad vitam perducat aeternam:
Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:
Rs. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.
Aliter
Oratio conclusiva temporalis dicitur ab pari qui praeest inter pares:
Domine sancte Pater,
Per eundem Christum Dominum nostrum,
Rs. Amen
Vs. Gloria Patri, et Filio,* et Spiritui Sancto
Rs. Sicut erat in principio, et nunc et semper, *
et in sacula saeculorum, Amen.
Vs. Dominus nos benedicat,
et ab omni malo defendat,
et ad vitam perducat aeternam:
Respondentes se signant cum rosarii cruce osculata:
Rs. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.








